Jdt 3

1Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem, dixerunt: 2Desinat indignatio tua circa nos: Melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. 3Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae, atque familiae in conspectu tuo sunt: 4sint omnia nostra sub lege tua. 5Nos, et filii nostri, servi tui sumus. 6Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. 7Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. 8De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. 9Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, 10excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis. 11Nec ista tamen facientes, ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt: 12nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. 13praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subiugari. 14Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, 15accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.
Copyright information for VulgS